- PROCLUS
- I.PROCLUSHaereticus, discipulus Montani, a Gaio, homine erudito, coram Zephirino Episcopo Romano convictus. Laudatur impense a Tertulliano, qui ab eo Montani deliria hausisse creditur. Euseb. Hist. l. 6. Hieron. de Scr. Eccl. in Gaio. Baronius, in Annal.II.PROCLUSLycius fuit, et si audimus Volaterranum, l. 18. antiquior fuit Porphyriô et Iamblichô. Nam a Spartiano proditum ait, fuisse praeceptorem M. Antonini, eumque ab eo ad Proconsulatum esse evectm. Proclus vero non Lycius, sed Siccensis fuit: esque inter hos 300. annorum intervallum. Sic Iohannes Stoefflerus Iustingensis, qui ait, vixisse temporibus Traiani, quod ex eo colligit, quia discipulum habuerit Marinum Neapolitanum, quem sub Adriano ait vitam Procli scripsisse. Sed de Marini aetate fallitur. Quod liquebit, si dixerim de Procli aetate. Is autem claruit, A. C. 500. Ut qui Syriani fuit discipulus, eique successit in Schola, uti Proclo postea successit Marinus, quem vitam magistri scripsisse diximus. Πλατωνικὸν φιλόσοφον vocat Suidas. Exstant eius libri 6. de Theologia Platonica, qui Hamburgi primum prodiêre, A. C. 1616. Item supersunt,commentarii in Timaeum et libros de Rep. Scripsit quoque de Orphei, Pythagorae, et Platonis consensu in oraculis libros 10. aliaque, quae Suidas commemorat. Ex quo etiam cognoscimus, quam Christianis fuerit infestus. In eo autem ratio fugit Stoefflerum, quod putaret, Proclum vocatum Diadochum a gemma eius nominis, quae beryllo similis, teste Plin. l. 37. c. 10. Διάδοχος enim appellatus est κατ᾿ ἐξοχὴν ob successionem in Schola Platonica. Anastasio Imperatori gratus, obsessâ a Vitaliano Constantinopoli dicitur classem eius speculorum aeneorum ope, instar Archimedis, combussisse. Tractatus eius contra Christianos, a Philopono, refutatus est. Vide Suid. Zonar. Annal. part. 3. Gesner. in Biblioth. Voss. de Sectis Phil. c. 16. et de scient. Methem. c. 1. §. 2. c. 33. §. 26. c. 50. §. 6. Vide Ionsium, de script. Hist. Phil. l. 3. c. 10.III.PROCLUSMalleotes patriâ, scripsit in sophismata Diogenis, et contra Epicurum.IV.PROCLUSNaucratita, Philostrati praeceptor, de quo vide Volaterranum.V.PROCLUSPatriarcha Constantinopolit. post Nestorium, A. C. 434. discipulus Ioh. Chrysostomi, Attico a secretis. Volusianum ad fidem perduxit, haereticis acriter restitit, non damnavit solum, sed et refutavit librum Theodori Mopsvestii. Obiit A. C. 446. Scripsit Homilias aliquot, etc. Opera eius edita Romae, A. C. 1630. postquam iam quaedam eius scripta prodiissent, A. C. 1617. operâ Everhardi Elmenhorstii. Vide Acta 4. Conc. Chalced. et 5. Constantinop. Cyrillum, in expos. Symb. Nic. et ep. 31. ad Ioh. Antiochenum. Socr. l. 7. Hist. c. 26. 28. et seqq. Theodoret. l. 5. c. 36. Niceph. l. 14. c. 38. Phot. cod. 53. Ioh. Damasc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.